SERVII et Chrovatae

SERVII et Chrovatae
SERVII et Chrovatae
loca illa, quae hodie Servia et Croatia dicuntur, occupârunt, A. C. 886. quo Ungarorum Scythica gens in Pannonia sedem fixit. Sigonius l. 5. ad Ann. 886. Constantinum Monomachum superârunt, A. C. 1042. sed victi sunt, a silio Caloiohannis Emanuele A. C. 1049. Subacti postmodum a Carolo Hungariae Rege A. C. 1310. Bonfin. in Hist. in potestatem concesserunt Amurathis Turcarum Imperatoris A. C. 1428. qui Georgium Serviae Despotam socerum persequutus, Synderoviam, urbem eius munitissimmam cepit, filiis excaecatis et exsectis, ab eodem tamen cum copiis adventante victus, A. C. 1439. Laonic. l. 10. Leunclavius Histor. Turc. Illorum regio Servia, quod vide.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • UNGARI — Scythica gens, sedes sibi legit ac nomine suô insignivit, A. C. 886. cum eôdem tempore Chrovatae et Servii, loca illa quae hodie Croatia et Servia dicuntur, occupâssent. Mox evocati inde a Leone Philosopho Imperatore, Simeonem bulgarum magnâ… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”